Book of Common Prayer
87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
5 AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:
18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
90 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.
2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;
6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.
7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.
8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.
10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.
16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
136 Psalmus David, Jeremiae. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:
3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
6 Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.
7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
11 Athalia vero mater Ochoziae, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
2 Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziae, Joas filium Ochoziae, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur.
3 Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram.
4 Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis:
5 et praecepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis:
6 tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quae est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa.
7 Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
8 Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introeunte et egrediente.
9 Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.
10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini.
11 Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et aedis, circum regem.
12 Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex.
13 Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini,
14 vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio.
15 Praecepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini.
16 Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.
17 Pepigit ergo Jojada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum.
18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
19 Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terrae, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:
11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum:
14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?
17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.
19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21 Servus vocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere.
22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum.
24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
20 Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.