Book of Common Prayer
88 Intellectus Ethan Ezrahitae.
2 Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
3 Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis.
4 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo:
5 Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.
6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?
8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
15 justitia et judicium praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.
20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
21 Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.
28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
29 In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
30 Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli.
31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;
32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
35 neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
37 semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
38 et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.
39 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
40 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.
41 Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.
42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.
43 Exaltasti dexteram deprimentium eum; laetificasti omnes inimicos ejus.
44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
46 Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.
47 Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?
48 Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?
50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?
51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium:
52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.
91 Psalmus cantici, in die sabbati.
2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:
3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi:
9 tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
92 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
2 Parata sedes tua ex tunc; a saeculo tu es.
3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos,
4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.
5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
17 Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Joram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia?
18 Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur.
19 Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Haec dicit rex: Numquid pax est? Et ait Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me.
20 Nuntiavit autem speculator, dicens: Venit usque ad eos, et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, praeceps enim graditur.
21 Et ait Joram: Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israel, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitae.
22 Cumque vidisset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? At ille respondit: Quae pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuae, et veneficia ejus multa, vigent.
23 Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam: Insidiae, Ochozia.
24 Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.
25 Dixitque Jehu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitae: memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens:
26 Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
27 Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi.
28 Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem: sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in civitate David.
29 Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,
30 venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram
31 ingredientem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum?
32 Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait: Quae est ista? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.
33 At ille dixit eis: Praecipitate eam deorsum: et praecipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulae conculcaverunt eam.
34 Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est.
35 Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.
36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel,
37 et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Jezrahel, ita ut praetereuntes dicant: Haeccine est illa Jezabel?
7 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:
2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.
4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra.
15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.