Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 31

31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.

Psalmi 35

35 In finem. Servo Domini ipsi David.

Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.

Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.

Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.

Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:

10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.

11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.

13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

I Regum 11:26-43

26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.

27 Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui.

28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph.

29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.

30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.

31 Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.

32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel:

33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea et judicia, sicut David pater ejus.

34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea.

35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus:

36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.

37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel.

38 Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum: et tradam tibi Israel:

39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.

40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in AEgyptum ad Sesac regem AEgypti, et fuit in AEgypto usque ad mortem Salomonis.

41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.

42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt.

43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

Iacobi 4:13-5:6

13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:

14 qui ignoratis quid erit in crastino.

15 Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.

17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis.

Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.

Aurum et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.

Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.

Marcus 15:22-32

22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus.

23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.

24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.

26 Et erat titulus causae ejus inscriptus: Rex Judaeorum.

27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.

28 Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est.

29 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas,

30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.

31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.

32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.