Book of Common Prayer
69 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
2 Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.
3 Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.
4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!
5 Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.
73 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.
3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa:
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.
13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis AEthiopum.
15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea.
18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
2 Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?
4 Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.
5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis?
6 At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israel, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
7 Qui dixit eis: Cujus figurae et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba haec?
8 At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est.
9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex praecepit ut descendas.
10 Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de caelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
11 Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, haec dicit rex: Festina, descende.
12 Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de caelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.
13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
14 Ecce descendit ignis de caelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animae meae.
15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,
16 et locutus est ei: Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
17 Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae: non enim habebat filium.
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens.
19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.
21 Nemo itaque glorietur in hominibus.
22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
23 vos autem Christi: Christus autem Dei.
11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13 Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.