Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 24

24 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:

Deus meus, in te confido; non erubescam.

Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.

Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.

Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.

Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.

10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.

12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.

13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.

14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.

17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.

18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.

19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.

21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.

22 Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

Psalmi 29

29 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.

Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.

Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.

Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.

Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.

Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.

Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.

10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?

11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.

12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:

13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

Psalmi 8

In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.

Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;

et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.

10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Psalmi 84

84 In finem, filiis Core. Psalmus.

Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.

Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.

Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.

Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?

Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.

Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.

Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.

10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.

11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt.

12 Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit.

13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.

Iosue 24:1-15

24 Congregavitque Josue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini,

et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.

Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,

et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in AEgyptum.

Misique Moysen et Aaron, et percussi AEgyptum multis signis atque portentis.

Eduxique vos et patres vestros de AEgypto, et venistis ad mare: persecutique sunt AEgyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.

Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos et AEgyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in AEgypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:

et introduxi vos in terram Amorrhaei, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.

Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:

10 et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.

11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhaeus et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus: et tradidi illos in manus vestras.

12 Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo.

13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quae non plantastis.

14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in AEgypto, ac servite Domino.

15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.

Actus Apostolorum 28:23-31

23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.

24 Et quidam credebant his quae dicebantur: quidam vero non credebant.

25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,

26 dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.

27 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.

29 Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Judaei, multam habentes inter se quaestionem.

30 Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,

31 praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.

Marcus 2:23-28

23 Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas.

24 Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?

25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?

26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?

27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.

28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.