Book of Common Prayer
106 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;
7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.
17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:
24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.
26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;
34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:
37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.
39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?
22 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quae fecerat Israel Amorrhaeo,
3 et quod pertimuissent eum Moabitae, et impetum ejus ferre non possent,
4 dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex AEgypto, qui operuit superficiem terrae, sedens contra me.
6 Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,
8 ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:
9 Quid sibi volunt homines isti apud te?
10 Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
11 dicens: Ecce populus qui egressus est de AEgypto, operuit superficiem terrae: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
12 Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.
13 Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
14 Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum.
15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me:
17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti.
18 Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi praecepero, facias.
21 Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiae Deo.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.
16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?
17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis.
18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae.
19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.
20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae.
21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.
22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam.
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro.
12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
14 Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo: et sanavit eos.
15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,
16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.
22 Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.