Book of Common Prayer
119 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
4 Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.
5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;
6 multum incola fuit anima mea.
7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
12 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
5 nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
13 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.
14 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;
3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec non movebitur in aeternum.
1 Haec sunt verba quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum:
2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.
3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israel omnia quae praeceperat illi Dominus, ut diceret eis,
4 postquam percussit Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
5 trans Jordanem in terra Moab. Coepitque Moyses explanare legem, et dicere:
6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis:
7 revertimini, et venite ad montem Amorrhaeorum, et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananaeorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
8 En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
9 Dixique vobis illo in tempore:
10 Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli, plurimi.
11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.
13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
14 Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere.
15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.
16 Praecepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.
17 Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
18 Praecepique omnia quae facere deberetis.
9 Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:
2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae:
7 neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.
9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius.
10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam praestabo cujus miserebor.
16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
27 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!
28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
29 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!
31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
36 Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.
37 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.