Book of Common Prayer
140 Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6 absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
142 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.
2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3 Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi.
4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.
5 Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
9 Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi.
10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in aequitate tua, educes de tribulatione animam meam,
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
141 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:
4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.
143 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra praetereunt.
5 Domine, inclina caelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.
6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.
10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
12 Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi.
13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis;
14 boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
15 Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
24 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quaereret: sed dirigens contra desertum vultum suum,
2 et elevans oculos, vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei,
3 assumpta parabola, ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus:
4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus:
5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel!
6 ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.
7 Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius.
8 Deus eduxit illum de AEgypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.
9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.
10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti:
11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.
12 Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi:
13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
17 Si autem filii, et haeredes: haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
15 Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non?
18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?
19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
21 Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.