Book of Common Prayer
108 In finem. Psalmus David.
2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
33 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.
13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?
14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.
16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
20 Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.
23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
14 Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,
15 quomodo descenderint patres nostri in AEgyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos AEgyptii, et patres nostros:
16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de AEgypto. Ecce in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi,
17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos.
18 Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi.
19 Dixeruntque filii Israel: Per tritam gradiemur viam: et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est: nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus.
20 At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti,
21 nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israel.
22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terrae Edom:
23 ubi locutus est Dominus ad Moysen:
24 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.
25 Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.
26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi.
27 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine.
28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus.
29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
6 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?
2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?
4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.
10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
21 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos,
2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:
5 Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus.
7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
9 turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae.