Book of Common Prayer
104 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.
2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.
3 Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum.
4 Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.
5 Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:
6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.
7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:
9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:
10 et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum,
11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae:
12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae ejus.
13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
17 Misit ante eos virum: in servum venumdatus est, Joseph.
18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus:
19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
21 Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae:
22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
23 Et intravit Israel in AEgyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.
27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.
29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
31 Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:
35 et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
38 Laetata est AEgyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina.
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.
44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:
45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
15 Memor ero igitur operum Domini, et quae vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.
16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus.
17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?
18 Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit.
19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum aevi, annuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt, revelans vestigia occultorum.
20 Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
21 Magnalia sapientiae suae decoravit, qui est ante saeculum et usque in saeculum: neque adjectum est,
22 neque minuitur, et non eget alicujus consilio.
23 Quam desiderabilia omnia opera ejus! et tamquam scintilla quae est considerare!
24 Omnia haec vivunt, et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.
25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.
14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,
18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis:
21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.