Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:97-120' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Psalmi 81-82

81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.

Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

82 Canticum Psalmi Asaph.

Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:

quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:

tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,

Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.

10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.

11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae.

12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,

13 qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei.

14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,

16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.

18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.

19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.

Numeri 11:24-34

24 Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum.

25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.

26 Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum.

27 Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris.

28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos.

29 At ille: Quid, inquit aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?

30 Reversusque est Moyses, et majores natu Israel in castra.

31 Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram.

32 Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum: qui parum, decem coros: et siccaverunt eas per gyrum castrorum.

33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis.

34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiae: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiae, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.

Romanos 1:28-2:11

28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt,

29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones,

30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,

31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia.

32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas.

Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.

Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?

an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?

Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,

qui reddet unicuique secundum opera ejus:

iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam:

iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.

Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci:

10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco:

11 non enim est acceptio personarum apud Deum.

Matthaeus 18:1-9

18 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno caelorum?

Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,

et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.

Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum.

Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:

qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

Vae mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit.

Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.

Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.