Book of Common Prayer
75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2 Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.
3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;
6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
9 De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,
13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.
76 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
2 Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
3 In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;
4 memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
5 Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.
6 Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.
7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
8 Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
9 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?
10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?
11 Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi.
12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:
13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.
14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?
15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.
16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.
17 Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt: et turbatae sunt abyssi.
18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt;
19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra.
20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:
5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.
7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
27 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.
5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.
6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
8 Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
3 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur.
4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
9 Dabisque dono Levitas
10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
12 Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitae mei.
13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra AEgypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.
16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.
17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
17 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
7 Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?
11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.