Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:49-72' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Psalmi 49

49 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

Ex Sion species decoris ejus:

Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.

Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.

Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.

Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:

10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.

11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.

12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.

13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?

14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.

16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?

17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.

21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.

22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

Psalmi 53

53 In finem, in carminibus. Intellectus David,

cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?

Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.

Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.

Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Genesis 37:25-36

25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in AEgyptum.

26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?

27 melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in AEgyptum.

29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:

30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?

31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt:

32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.

33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

36 Madianitae vendiderunt Joseph in AEgypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

I Corinthios 2:1-13

Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi.

Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:

et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:

ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur:

sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,

quam nemo principum hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.

Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum:

10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

11 Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis:

13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

Marcus 1:29-45

29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne.

30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.

31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:

33 et erat omnis civitas congregata ad januam.

34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te.

38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni.

39 Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.

40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.

41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.

42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,

44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.

45 At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.