Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 148-150

148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.

Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.

Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.

Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,

laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;

ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;

montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;

10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;

11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;

12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:

13 quia exaltatum est nomen ejus solius.

14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.

149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.

Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei.

Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.

Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis.

Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:

ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;

ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;

ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.

150 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.

Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.

Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.

Psalmi 114-115

114 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.

Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,

et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.

Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.

Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:

quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.

Placebo Domino in regione vivorum.

115 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.

Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.

Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.

Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:

tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;

10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Ecclesiasticus 48:1-11

48 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.

Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere praecepta Domini.

Verbo Domini continuit caelum, et dejecit de caelo ignem ter.

Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi?

qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei:

qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo:

qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis:

qui ungis reges ad poenitentiam, et prophetas facis successores post te:

qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum:

10 qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.

11 Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt.

II Corinthios 3:7-18

Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur:

quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?

Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiae in gloria.

10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.

11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.

12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur:

13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur,

14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),

15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.

16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

17 Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.

18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Lucas 9:18-27

18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbae?

19 At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.

20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei.

21 At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc,

22 dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.

23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.

24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.

25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.

27 Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.