Book of Common Prayer
101 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:
10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:
17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:
21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:
22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:
23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.
109 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
2 Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
3 Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te.
4 Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
5 Dominus a dextris tuis; confregit in die irae suae reges.
6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum.
7 De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.
25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
29 valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
31 Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
35 ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quaerentis est.
36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
37 et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
40 die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
43 Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
44 Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te.
45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:
46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
47 quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguae suae.
48 Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.
12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
15 Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo:
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est.
17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum.
10 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.
4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
7 Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;
13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae.
15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.