Book of Common Prayer
42 Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.
2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
43 In finem. Filiis Core ad intellectum.
2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:
8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me:
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
18 Haec omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis.
23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
2 Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia laetata sum in salutari tuo.
2 Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes.
4 Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quae multos habebat filios, infirmata est.
6 Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit.
7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
8 Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
9 Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
10 Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in caelis tonabit. Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.
31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judaeos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
33 Responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35 Servus autem non manet in domo in aeternum: filius autem manet in aeternum.
36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
48 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:
3 quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
5 Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam.
6 Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
8 Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam,
9 et pretium redemptionis animae suae. Et laborabit in aeternum;
10 et vivet adhuc in finem.
11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,
12 et sepulchra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis.
13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
14 Haec via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt.
15 Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus:
18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
20 Introibit usque in progenies patrum suorum; et usque in aeternum non videbit lumen.
21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
5 AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:
18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
3 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.