Book of Common Prayer
108 In finem. Psalmus David.
2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
33 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.
13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?
14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.
16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
20 Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.
23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
16 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvae passae, et centum massis palatharum, et utre vini.
2 Et dixit rex Sibae: Quid sibi volunt haec? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palathae ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.
3 Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei.
4 Et ait rex Sibae: Tua sint omnia quae fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
5 Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat,
6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant.
7 Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.
8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
9 Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus.
10 Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviae? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim praecepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit?
11 Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta praeceptum Domini:
12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
13 Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.
14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
15 Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo.
16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex.
17 Ad quem Absalom: Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo?
18 Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel: et cum eo manebo.
19 Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi.
20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus.
21 Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
22 Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
23 Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
18 et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.
19 Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et caedens per synagogas eos qui credebant in te:
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
21 Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.
23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aerem,
24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?
26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.
27 Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.
28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
11 Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.
5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
6 Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via.
9 Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:
10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.
11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.