Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 75-76

75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.

Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;

turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit

10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.

11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.

12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,

13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.

76 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.

Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.

In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;

memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.

Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.

Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.

Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?

aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?

10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?

11 Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi.

12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:

13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.

14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?

15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.

16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.

17 Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt: et turbatae sunt abyssi.

18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt;

19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra.

20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.

21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.

Psalmi 23

23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.

Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:

hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Psalmi 27

27 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.

Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.

Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.

Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.

Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.

Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Sapientia 19:1-8

19 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Praesciebat enim et futura illorum:

quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos, poenitentia acti.

Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.

Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum quae acciderant commemorationem amittebant, ut quae deerant tormentis repleret punitio:

et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.

Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.

Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua quae ante erat, terra arida apparuit, et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio:

per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.

Sapientia 19:18-20

18 Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quaecumque erant natantia, in terram transibant.

19 Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturae obliviscebatur.

20 Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.

Romanos 15:1-13

15 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem.

Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.

Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum:

ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.

Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:

gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.

10 Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus.

11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.

12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

Lucas 9:1-17

Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.

Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.

Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.

Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.

Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur

a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.

Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quaerebat videre eum.

10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae.

11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.

12 Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.

13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.

16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.