Book of Common Prayer
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
2 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4 Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.
7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.
11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
3 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
3 multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus.
4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.
9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.
4 In finem, in carminibus. Psalmus David.
2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
3 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
5 Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
6 Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.
8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam;
10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
7 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:
3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
7 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,
8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere:
9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?
13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.
14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.
17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam:
2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.
3 Et ait rex Asphenez praeposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israel, et de semine regio et tyrannorum,
4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldaeorum.
5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.
6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misael, et Azarias.
7 Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina: Danieli, Baltassar; Ananiae, Sidrach; Misaeli, Misach; et Azariae, Abdenago.
8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur.
9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi.
11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam:
12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:
13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis.
14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.
15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.
17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu regis.
20 Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.
21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae:
2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis:
3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
4 Et haec scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
17 Haec locutus est Jesus: et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
3 Haec est autem vita aeterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
4 Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:
5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
7 Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt:
8 quia verba quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:
10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.
11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.