Book of Common Prayer
25 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.
3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:
7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
8 Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus.
11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei.
12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.
9 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.
3 Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.
4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.
7 Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;
8 et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
9 et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: judicabit populos in justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus:
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.
14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,
15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion:
16 exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum.
19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.
20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.
31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.
33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.
34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
36 Contere brachium peccatoris et maligni; quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
37 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi; peribitis, gentes, de terra illius.
38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua:
39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
15 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4 Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5 Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi.
7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
8 Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
19 tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae.
20 Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum:
21 haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem,
22 Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et foenum ut bos comedes, et rore caeli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
23 Quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum ejus, id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem.
24 Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis.
25 Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.
26 Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat.
27 Responditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei?
19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
4 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum.
2 In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est:
3 et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est.
4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.
5 Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.
6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.
14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.
15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17 Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
19 praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
25 In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.
27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.
29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.