Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 106

106 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;

et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.

11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.

17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.

18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.

23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:

24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.

26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.

27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.

28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.

30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;

34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:

37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.

39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.

40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.

41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.

42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.

43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?

Sapientia 16:15-17:1

15 Sed tuam manum effugere impossibile est.

16 Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.

17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quae omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum.

18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quae ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.

19 Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquae terrae nationem exterminaret.

20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

21 Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.

22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;

23 hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suae virtutis oblitus est.

24 Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.

25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant:

26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.

27 Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:

28 ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.

29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.

17 Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatae animae erraverunt.

Romanos 14:13-23

13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.

14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.

15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.

16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum.

17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:

18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.

19 Itaque quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus.

20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.

21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.

22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.

23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.

Lucas 8:40-56

40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.

41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,

42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.

43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:

44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.

45 Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?

46 Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse.

47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.

48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.

49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.

50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit.

51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellae.

52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.

53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.

54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge.

55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.

56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.