Book of Common Prayer
55 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi:
13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
138 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:
4 et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.
5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.
7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:
20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?
22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
139 In finem. Psalmus David.
2 Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.
3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.
8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.
9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.
12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.
51 Audite me, qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis.
2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
4 Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
6 Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
7 Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:
8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat.
24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
25 At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu.
27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
28 Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.
7 Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3 Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum:
5 et interrogabant eum pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum.
8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.
9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem.
16 Si quis habet aures audiendi, audiat.
17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:
19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
20 Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem.
21 Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22 furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23 Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.