Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 31

31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.

Psalmi 35

35 In finem. Servo Domini ipsi David.

Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.

Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.

Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.

Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:

10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.

11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.

13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Isaias 45:18-25

18 Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.

19 Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quaerite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.

20 Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant deum non salvantem.

21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est praeter me.

22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius.

23 In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.

24 Ergo in Domino, dicet, meae sunt justitiae et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.

25 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israel.

Ephesios 6:1-9

Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.

Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:

ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.

Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:

non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,

cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:

scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.

Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis: et personarum acceptio non est apud eum.

Marcus 4:35-40

35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.

36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliae naves erant cum illo.

37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.

38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?

39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.

40 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?