Book of Common Prayer
37 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
4 Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
6 Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam.
13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.
23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.
5 Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me:
6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter:
7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec.
8 Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
9 Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
10 Vae qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?
11 Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.
12 Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi.
13 Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam; ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.
14 Haec dicit Dominus: Labor AEgypti, et negotiatio AEthiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.
15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator.
16 Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
17 Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
21 subjecti invicem in timore Christi.
22 Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino:
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae: ipse, salvator corporis ejus.
24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae,
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
21 Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?
22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
23 Si quis habet aures audiendi, audiat.
24 Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
25 Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra:
32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare.
33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.