Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
7 Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
8 Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator.
9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.
148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
4 Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;
9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te.
13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in AEgyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in AEgyptum:
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex AEgypto vocavi filium meum.
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:
18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in AEgypto,
20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.
21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel.
22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.
23 Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.