Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 124

124 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat

in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,

benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!

Isaias 54:1-10

54 Lauda, sterilis, quae non paris; decanta laudem, et hinni, quae non pariebas: quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus.

Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.

Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit.

Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.

Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israel: Deus omnis terrae vocabitur.

Quia ut mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.

Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.

In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.

Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.

10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.

Matthaeus 24:23-35

23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.

24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

25 Ecce praedixi vobis.

26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.

27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.

28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.

29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur:

30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate.

31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.

32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas:

33 ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis.

34 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.

35 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.