Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Proverbia 22:1-2

22 Melius est nomen bonum quam divitiae multae; super argentum et aurum gratia bona.

Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.

Proverbia 22:8-9

Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga irae suae consummabitur.

Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.

Proverbia 22:22-23

22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:

23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.

Psalmi 125

125 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.

Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.

Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.

Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.

Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Iacobi 2:1-10

Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae.

Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:

nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?

Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?

nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?

Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:

si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

Iacobi 2:11-13

11 Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.

13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

Iacobi 2:14-17

14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?

15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit?

17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

Marcus 7:24-37

24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.

25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

26 Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus.

27 Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.

29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit daemonium a filia tua.

30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.

32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.

33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:

34 et suspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.

35 Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte.

36 Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant:

37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.