Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
125 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.
4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
8 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,
3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens:
4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.
6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent.
7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
8 Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum;
9 recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam.
10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:
11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.
12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.
13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.
14 Meum est consilium et aequitas; mea est prudentia, mea est fortitudo.
15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;
16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.
17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.
18 Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia.
19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.
20 In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii:
21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.
22 Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.
23 Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.
24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant,
25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.
26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae.
27 Quando praeparabat caelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos;
28 quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum;
29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terrae:
30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
31 ludens in orbe terrarum; et deliciae meae esse cum filiis hominum.
21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
22 Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur.
23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.
25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.
30 Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
31 ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.