Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
53 In finem, in carminibus. Intellectus David,
2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
7 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
24 Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.
25 Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.
26 Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israel.
27 Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est.
28 Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.
29 Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat poenitentiam.
30 At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.
31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum.
43 Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.