Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
99 Psalmus in confessione.
2 Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuae ejus.
4 Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus,
5 quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
20 Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
15 Et quidam descendentes de Judaea docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione.
3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi.
22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus:
23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem.
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria:
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
34 Visum est autem Silae ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.