Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
7 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.
2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?
3 Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus.
4 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
5 Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?
6 Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus.
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae,
28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu:
29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
2 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae.
6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7 radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.