Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
6 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo?
5 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
7 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo.
8 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.
11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.
19 Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terrae tempore.
20 Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid.
21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia?
22 Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices.
23 Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.
24 Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt.
25 Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam.
26 At ille ait: Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.
27 Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
31 Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:
32 alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
34 Quem ut cognoverunt Judaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.
35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Jovisque prolis?
36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.
39 Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.