Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
9 et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
10 Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:
12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant.
14 Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo.
15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos.
67 In finem. Psalmus cantici ipsi David.
2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
3 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
4 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
5 Cantate Deo; psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
6 patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo.
7 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
9 terra mota est, etenim caeli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
13 Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia.
14 Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
15 Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
16 Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis.
17 Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.
18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.
19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
20 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
21 Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.
22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:
24 ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
26 Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.
28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.
29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
30 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt.
32 Venient legati ex AEgypto; AEthiopia praeveniet manus ejus Deo.
33 Regna terrae, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo.
34 Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem: ecce dabit voci suae vocem virtutis.
35 Date gloriam Deo super Israel; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
36 Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!
10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de caelo a Deo,
22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.
24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam.
25 Et portae ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic.
26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.
27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
22 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
2 In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitae, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.
3 Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.
4 Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum.
5 Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
23 Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;
24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.
25 Haec locutus sum vobis apud vos manens.
26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.
27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.
29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.
5 Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
3 In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum.
4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?
7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
9 Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.