Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
133 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.
9 Cumque messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum superficiem terrae, nec remanentes spicas colliges,
10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
14 Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
18 Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?
26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.