Revised Common Lectionary (Complementary)
24 Congregavitque Josue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini,
2 et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.
14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in AEgypto, ac servite Domino.
15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
16 Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra AEgypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.
18 Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.
22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae,
15 et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
60 Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.
68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes: