Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 34:9-14

Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.

10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.

11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.

12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.

13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

Iob 13:1-19

13 Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.

Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.

Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:

prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.

Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.

Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?

numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?

aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?

10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.

11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.

12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae.

13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.

14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?

15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.

17 Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris.

18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.

19 Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?

Ioannes 4:7-26

Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.

(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)

Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judaei Samaritanis.

10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.

11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?

12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?

13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum:

14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.

16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.

17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;

18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.

19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.

20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.

21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.

22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est.

23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.

26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.