Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 34:9-14

Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.

10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.

11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.

12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.

13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

Iob 12

12 Respondens autem Job, dixit:

Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?

Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec quae nostis ignorat?

Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas.

Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.

Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.

Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia caeli, et indicabunt tibi.

Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.

Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit?

10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.

11 Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem?

12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.

13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.

14 Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.

16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.

17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.

18 Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.

19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:

20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.

21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.

22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.

23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.

24 Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium:

25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.

Romanos 16:17-20

17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.

18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.

20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.