Revised Common Lectionary (Complementary)
7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die; omnes subsannant me.
8 Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
9 Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
12 Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
6 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?
2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?
4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.
10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:
25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?
26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:
35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
36 et inimici hominis, domestici ejus.
37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.