Revised Common Lectionary (Complementary)
100 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam,
2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.
3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes praevaricationes odivi; non adhaesit mihi
4 cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam.
5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
6 Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
7 Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
8 In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in AEgyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.
19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in AEgyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.
20 Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in AEgyptum, portans virgam Dei in manu sua.
21 Dixitque ei Dominus revertenti in AEgyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
23 Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
3 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Jesum:
2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant:
6 Christus vero tamquam filius in domo sua: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.