Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ezechiel 5-7

Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.

Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui:

et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel.

Haec dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem: in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.

Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt: judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt.

Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati,

ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium:

et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.

10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.

11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor.

12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis:

15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae.

16 Ego Dominus locutus sum: quando misero sagittas famis pessimas in eos, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos: et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis:

17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem: et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.

Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel, et prophetabis ad eos,

et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,

et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra:

et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras:

in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur: et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra:

et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.

Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris:

et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis.

10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.

11 Haec dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israel: quia gladio, fame et peste ruituri sunt.

12 Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.

14 Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus.

Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit: venit finis super quatuor plagas terrae.

Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.

Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.

Haec dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit.

Finis venit, venit finis: evigilavit adversum te, ecce venit.

Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium.

Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,

et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.

10 Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,

11 iniquitas surrexit in virga impietatis: non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in eis.

12 Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus.

13 Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur: et adhuc in viventibus vita eorum: visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur.

14 Canite tuba, praeparentur omnes: et non est qui vadat ad praelium: ira enim mea super universum populum ejus.

15 Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus: qui in agro est, gladio morietur, et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.

16 Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.

17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.

18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido: et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.

19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.

20 Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam.

21 Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.

22 Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum: et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud.

23 Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.

24 Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum: et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.

25 Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.

26 Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.

27 Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur: secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.

Hebraeos 12

12 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:

aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.

Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:

et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.

Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.

In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?

quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.

Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?

10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae.

12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,

13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:

15 contemplantes nequis desit gratiae Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:

17 scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.

18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

19 et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.

20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.

21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.

22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam,

23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,

24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimus.

26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum.

27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia.

28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.

29 Etenim Deus noster ignis consumens est.