Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 30-31

30 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:

Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te, in libro.

Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israel et ad Judam:

Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.

Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?

Vae! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.

Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:

sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.

10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israel: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:

11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.

12 Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua:

13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.

14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.

15 Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.

16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.

17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: haec est, quae non habebat requirentem.

18 Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:

19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus:

22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet.

24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.

31 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.

Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israel.

Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans.

Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.

Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt.

Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.

Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel.

Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae: inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul, coetus magnus revertentium huc.

In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est.

10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.

11 Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.

12 Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et foetu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.

13 Tunc laetabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo.

14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.

15 Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.

16 Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici:

17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.

18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.

19 Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae.

20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.

21 Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas.

22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.

23 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus:

24 et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges.

25 Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi.

26 Ideo quasi de somno suscitatus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi.

27 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum et semine jumentorum.

28 Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem, ait Dominus.

29 In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.

30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.

31 Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum,

32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra AEgypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.

33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

34 et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.

35 Haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi:

36 Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus.

37 Haec dicit Dominus: Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus.

38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli.

39 Et exibit ultra norma mensurae in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha,

40 et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.

Philemonem

Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,

et Appiae sorori carissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae, quae in domo tua est.

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,

audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:

ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.

Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:

propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:

10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,

12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:

13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:

14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.

15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes:

16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?

17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:

18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.

19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:

20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.

21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.

23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,

24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.

25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.