Old/New Testament
46 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.
2 Ad AEgyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis AEgypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiae regis Juda.
3 Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.
4 Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
5 Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum caesos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.
6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus?
8 AEgyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus.
9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, AEthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia AEgypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi.
12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.
13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram AEgypti:
14 Annuntiate AEgypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et praepara te, quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt.
15 Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae.
17 Vocate nomen Pharaonis regis AEgypti: tumultum adduxit tempus.
18 Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia AEgypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.
20 Vitula elegans atque formosa AEgyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.
21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
22 Vox ejus quasi aeris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi caedentes ligna.
23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.
24 Confusa est filia AEgypti, et tradita in manu populi aquilonis.
25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super AEgyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:
26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israel: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.
47 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palaestinos, antequam percuteret Pharao Gazam.
2 Haec dicit Dominus: Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae,
3 a strepitu pompae armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palaestinos, reliquias insulae Cappadociae.
5 Venit calvitium super Gazam; conticuit Ascalon, et reliquiae vallis earum: usquequo concideris?
6 O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.
7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi?
6 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.
3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,
6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:
8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.
9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.
10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:
12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones.
13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
16 Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum:
18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
20 ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.