Old/New Testament
132 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!
2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus;
3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.
133 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.
134 Alleluja. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.
4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
6 Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita AEgypti, ab homine usque ad pecus.
9 Et misit signa et prodigia in medio tui, AEgypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
11 Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:
12 et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.
13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
17 Hoc autem praecipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
19 Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare.
21 Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
25 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.