Old/New Testament
68 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
2 Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.
3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quae non rapui, tunc exsolvebam.
6 Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita.
7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israel.
8 Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.
9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae.
10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
12 Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam.
13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.
14 Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae, exaudi me in veritate salutis tuae.
15 Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
16 Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19 Intende animae meae, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.
20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.
22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.
31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude:
32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
33 Videant pauperes, et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra:
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
35 Laudent illum caeli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.
36 Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam.
37 Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.
69 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
2 Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.
3 Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.
4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!
5 Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.
8 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.
2 Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
4 ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt.
6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
17 Si autem filii, et haeredes: haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.