Old/New Testament
87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
5 AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:
18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
88 Intellectus Ethan Ezrahitae.
2 Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
3 Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis.
4 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo:
5 Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.
6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?
8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
15 justitia et judicium praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.
20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
21 Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.
28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
29 In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
30 Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli.
31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;
32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
35 neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
37 semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
38 et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.
39 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
40 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.
41 Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.
42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.
43 Exaltasti dexteram deprimentium eum; laetificasti omnes inimicos ejus.
44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
46 Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.
47 Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?
48 Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?
50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?
51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium:
52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.
13 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.
5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
6 Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
7 Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
9 Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
12 Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione:
14 sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.