Read the New Testament in 24 Weeks
4 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei.
6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
7 Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
9 Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam.
10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.
11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.
13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei.
14 Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio.
16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum
17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt:
18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.
19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae.
20 In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:
21 plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere.
22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam:
24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
5 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:
2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
4 patientia autem probationem, probatio vero spem,
5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est?
7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri.
15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem.
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae.
19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia:
21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.