Read the New Testament in 24 Weeks
1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:
2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula:
3 qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?
6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.
7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui.
9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis.
10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:
12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis?
2 Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus.
2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem:
3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.
6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum?
7 Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te.
13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.