Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the New Testament in 24 Weeks

A reading plan that walks through the entire New Testament in 24 weeks of daily readings.
Duration: 168 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Hebraeos 10-11

10 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:

alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:

sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.

Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.

Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:

holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.

Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.

Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur,

tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.

10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.

11 Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata:

12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,

13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.

14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.

15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:

16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:

17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.

18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.

19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,

20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,

21 et sacerdotem magnum super domum Dei:

22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,

23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:

25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,

27 terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.

28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:

29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?

30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.

31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:

33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.

34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.

35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.

36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.

38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.

39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

11 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.

Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.

Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.

Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret.

Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.

10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.

11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.

12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.

13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.

14 Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.

15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:

16 nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.

17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:

18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:

19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.

20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.

21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus.

22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.

23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.

24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,

25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

26 majores divitias aestimans thesauro AEgyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.

27 Fide reliquit AEgyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.

29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti AEgyptii, devorati sunt.

30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:

33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:

35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:

37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:

38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.

39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,

40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.