New Testament in a Year
23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae.
29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne.
30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:
33 et erat omnis civitas congregata ad januam.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te.
38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni.
39 Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.
45 At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.