New Testament in a Year
23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33 Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus.
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum:
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?
37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus,
42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.
43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.